(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Si locis deo dicatis ob reverentiam divini respectus quippiam muneris largimur, id nimirum nobis ad perpetuam vitam nanciscendam adfuturum fore non ambigimus. Igitur comperiat omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum universitas, quia, dum ad monasterium, quod est in veneratione beati Petri principis apostolorum inter Ararim et Rodanum situm in burgo Lugdunensi, orationis causa devenissemus, dignum duximus ob amorem dei et emolumentum animae genitoris nostri ac genetricis nec non et dilecti fratris nostri Hludouici imperatoris, fratris etiam nostri Karoli quondam piissimi regis, cuius ibidem corpus sepulturae traditum est, seu ut delictis nostris superna misericordia facilius ignoscat, aliquantula rerum nostrarum largitate eundem coenobium ditaremus. Quocirca hos excellentiae nostrae decrevimus fieri apices, per quos eidem monasterio sancti Petri seu ecclesiae sanctae Mariae res quasdam nostrae proprietatis in comitatu Mauriensi coniacentibus tribuimus, cellam videlicet sancti Maximini cum edificiis supra positis, ad quam pertinere noscuntur inter ingenuiles et serviles mansi triginta quinque cum omnibus rebus et mancipiis illuc iuste et legaliter pertinentibus, quatinus deinceps ad remunerationem praefatorum piissimorum principum atque salvationem amantissimae coniugis nostrae Uualdradae et filii nostri Ugonis ad luminaria inibi concinanda seu stipendia famularum iugiter ibi deo famulantium supplenda perpetuis temporibus perseverent. Et nullus successorum nostrorum vel pontifex eiusdem loci in alios usus eandem cellam cum rebus et mancipiis ibidem pertinentibus transferre praesumat, nisi, ut praediximus, ad quotidiana stipendia vel luminaria praeparanda. Et ut haec nostrae largitionis atque roborationis auctoritas inviolabilem optineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis.
(C.) Ercambaldus regiae dignitatis archicancellarius recognovi et (SR. NT.: Ercambaldus archicancellarius recognovi et subscripsi; ipse senior fieri iussit) (SI.) Data XV kl. iun. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis octavo, indictione XII; actum civitate Lugduni; in dei nomine feliciter amen.