... Gerardus inlustris comes nostram obnixe flagitaverunt clementiam, ut ad ecclesiam, quae pertinere dinoscitur ad episcopatum Viennensem, cui auctore deo Ado venerabilis archiepiscopus praeesse dinoscitur, quae etiam extra muros eiusdem civitatis in honore beati Petri apostolorum principis reliquorumque omnium pretiosorum Christi apostolorum dedicata esse noscitur quamque ad restaurationem pristinam Mediolanus excolendus presbyter regere videtur, res, quae olim inde subtractae erant, per nostram piissimam auctoritatem ad eundem sanctum locum reddere non dedignaremur. Quorum iustam ac rationabilem petitionem audientes aurem libenter accommodavimus et hoc nostrae mansuetudinis praeceptum fieri censuimus, per quod ad praefatum sanctum locum res inferius adnotatas— id est in pago Viennensi in villa Vogoria ecclesiam sancti Albani cum terris et decimis ibidem pertinentibus et in Thosiaco villa ecclesiam sancti Primi constructam cum terris vineis silvis atque servis ibidem aspicientibus, et in alio loco concedimus ecclesiam, quae ad domnum Martinum dicitur, similiter cum terris vineis silvis atque servis ibidem pertinentibus— restituendo conferimus atque confirmando concedimus, quatenus deinceps ob animarum genitoris vel genitricis seu fratris nostri remedium nostramque salutem vel totius regni stabilitatem ad utilitatem ipsius ecclesiae et stipendia clericorum inibi deo famulantium iugiter absque alicuius contrarietate seu qualibet diminutione vel subtractione perseverent. Et ut haec nostrae praeceptionis atque restitutionis auctoritas rata ac stabilis per futura maneat tempora, manu propria firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus.
Signum domni Lotharii gloriosi regis.
Data II kalendas maii anno Christo propicio regni domni Lotharii gloriosi regis VIII, indictione XII; actum Mantoleo villa publica; in dei nomine feliciter amen.