Dating: 862 04 13
Place of Composition: Neufchâteau (-sur- Amblève)
(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Dignum est, ut regalis sublimitas sacerdotum
ac servorum dei utilitatibus tanto benignius ac libentius faveat, quanto eos in divinis rebus studere et moribus concordari perspexerit. Idcirco omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum praesentium videlicet et futurorum noverit industria, quia, cum nos beneficia regni nostri inter fideles nostros dignum distribuere iudicavissemus, contigit ut necessitate conpulsi propter parvitatem ipsius regni quandam partem rerum ex monasterio Stabulaus, quod est in honore beati Petri apostolorum principis dicatum, quo etiam sacrum corpus Remacli gloriosi confessoris Christi eiusdemque loci pii patroni quiescit, beneficiario munere quibusdam fidelibus nostris concederemus, quandam vero partem ad usus et supplementum inibi deo militantium r[el]inqueremus nostrarumque seriae litterar[um] confirmaremus. Sed ut ipsa concessio et [is]ta sanccio perennem obtinere valeat [firmi]tatem, hoc nostrae mansuetudinis edictum fieri censuimus, per quod statuentes decernimus modisque omnibus sancimus, ut famuli dei, qui in praedicto coenobio amodo et deinceps divinis famulati fuerint cultibus, res inferius adnotatas nostris successorumque nostrorum temporibus in eorum usus perpetuo iure teneant atque possideant, secundum normam suae institutionis ordinent, disponant et libero auxiliante Christo sine cuiuslibet potestatis contradictione vel demptione fruantur arbitrio: id est in comitatu Arduennensi villam quae vocatur Ledernaus, in pago Condruscio villam Ueruigium cum suis appendiciis, id est Bainam et Uualthinam, in ipso pago villam Slenion et villam Siluestram cortem, in comitatu Laumensi villam quae dicitur Calco, in pago Hasbannio villam Hurionem, item in pago Condruscio villam Hosoniam et locum qui apellatur Uilla, in Falminne pago villam Humnin, rursum in comitatu Arduennensi villam Graisdam cum pertinentiis suis, item in Falminne locum qui dicitur Lomna et in Strata mansum unum et in Bractis mansum dimidium simulque inter ingenuiles et serviles mansos ducentos quadraginta quinque, sedilia insuper in portu Hoio et Deonanto, unde exeunt solidi triginta duo. Nihilominus etiam confirmamus praefatis monachis villas has, quae in praestariis habentur per loca diversa: villam videlicet Carbool, villam Bragbanto seu et in aliis locis mansos viginti unum. Statuentes praeterea roboramus, ut villa vocabulo Uuatlinio, quam Uuigfridus ministerialis noster iure beneficiario obtinet, ilico ut ei a nostra munificentia in quolibet loco fuerit reconpensata vel ipse pr[ius rebu ]s si excesserit humanis, ad dominium eorum sub integro revertatur. Eodemque modo iubendo sancimus et regali auctoritate indicimus, ut quicumque ex possessionibus sepe dicti monasterii beneficia habent, absque neglegentia et tarditate decimas fructuum ex mansis dominicatis ad hospitale eiusdem coenobii dare contendan[t. Co]nferimus insuper eis ob exiguitatem vini capell[am] quae est in fisco nostro Crouio sita cum decimi[s omn]ibusque ad se pertinentibus. Haec omnia pro [a]more divino pio favore prosequimur, qu[a]tinus nostri genitoris ac genetricis nostrae memoriam in eorum sacris orationibus iugiter habeant dignasque preces effundant. Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
(MF.) (M.) (M.)
Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis
(C. NT.: Rodmundus) Hrodmundus notarius advicem Ercamboldi recognovi et (SR. NT.: Rodmundus notarius advicem Ercambaldi recognovi et scripsi; ipse magister fieri iussit) (SI.)
Data id. april. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis VII, indictione XI; actum Novo Castro in pago Leochensi; in dei nomine feliciter amen (NT.: amen).