(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Si utilitatibus ecclesiarum dei studiosius providentiam adhibemus, morem exequimur piissimorum regum idque ad emolumentum animae nostrae prodesse minime ambigimus. Idcirco omnium fidelium sanctae dei eclesiae ac nostrorum praesentium videlicet et futurorum noverit industria, quia Ansboldus Prumiacensis monasterii abba nostris serenissimis innotuit auribus, quod ipse locus propter mercati et monete longinquitatem non modicum patitur discrimen. Unde petiit clementiam magnitudinis nostrae, ut licentiam in loco qui vocatur Romari villa non procul ab eodem monasterio sito mercatum et monetam ad utilitatem eiusdem loci fieri non dedignaremus. Cuius petitioni ob reverentiam domini et salvatoris nostri Iesu Christi et remedium animae nostrae libenter adquiescentes has nostrae pietatis litteras fieri decrevimus, per quas statuentes decernimus atque iubemus, ut ab hinc in antea in predicto loco mercatum habeant more humano et moneta ad bonos et meros denarios perficiendum fiat et nulla pars publica inde teloneum vel aliquam exactionem exigat, sed in utilitatibus eiusdem sancti loci vel fratrum ibidem deo militantium in futuro perseveret. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas inviolabilis perseveret, de anulo nostro subter iussimus sigillare et manu propria firmavimus.Signum Hlotharii gloriosissimi regis (M.).
Hrotmundus notarius recognovit et scripsit. Data V kl. aug. anno Christo propitio regni domni Hlotharii regis VI, indictione VIIII; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.