Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Oportet magnificentissimam liberalitatem nostrum utilitatibus ecclesiarum dei curam adhibere libetque non minus ea, quae aut inlicitis sive inrationabilibus commutationibus inde subtracta esse cernuntur, ad pristinum revocare locum, scientes hoc ad animae nostrae salvationem regnique stabilitatem I liquido pertinere. Noverit igitur universitas sanctae dei ecclesiae fidelium ac nostrorum praesentium videlicet futurorumque nobilitas, quia Remigius sacrae Lugdunensis ecclesiae venerabilis praesul multifarie quaerelando pro ecclesia divinitus sibi commissa intimavit auribus humiliter serenissimis nostris, qualiter quidam homo cognomento Vvitgarius res quasdam praefatae ecclesiae quam plurimum per inlicitam atque omnimodo inrationabilem commutationem tempore, quo eas per imperialem fruebatur largitionem, fraudulenter acceperit, in quibus tunc idem sacratissimus locus magnum pertulerit damnum et nunc non modicum sentiret dispendium. Talibus igitur reclamationibus satisque rationabilibus aurem accommodantes Succardum comitem nostrum ad hanc causam studiose indagandam una cum consultu procerum nostrorum direximus, utrum iuste an iniuste commutatio foret perquireret. Qui fideli indagine undique cuncta perspecta atque rimata pertulit nobis iam fatum episcopum per omnia iustam et plenissimam habere querelam. Secundum quam relationem memoratas res per praeceptum eminentiae nostrae Lugdunensi ecclesiae, cui iure debebantur, ilico reddere censuimus. Huic itaque rei cum liberalitas nostra, sicuti ratio expostulabat iuridica, fidem imposuisset legalem, tunc demum iam vocatus Vvitgarius, residentibus nobis Gundulfi villa cum dilectissimo patruo nostro Carolo et carissimo fratre nostro eiusque equivoco gloriosissimis scilicet regibus, adiens praesentiam nostram coepit querelare non illi super hac re iuste factum fuisse, inquiens se auctoritatem piissimi genitoris nostri quondam augusti super eisdem commutationibus habere et quia ipsas legaliter acquisitas haberet, ideoque legibus possidere deberet. Sursum enim ut rei veritas veracius elucidaretur et ambiguitas in hoc nulla maneret arreptoque consilio praefatorum regum obtimatumque nostrorum circumadstantium misimus Gunduinum fidelem nostrum per verediciores melioresque homines huiusce rei veritatem sub iure iurando investigaturum nec non utrarumque rerum qualitatem et quantitatem descripturum nobisque Confluentibus perlaturum ibique Witgarium regali auctoritate cum praecepto quem fuit confessus praesentaturum. Tandem vere missus noster imperata sibi complere fideliter accelerans iam dicto loco ad praesentiam nostram studuit remeare deferens hanc optutibus nostris rerum descriptionem: Sunt autem de rebus sancti Stephani, quas Witgarius iure praecario possidebat, modiatae duo millia, prata quibus possunt tolli foeni carra quingenta et de silva ad mille quingentos porcos saginandos; contulit econtra Vuitgarius ex rebus suae proprietatis gratia commutandi modiatas trecentas octoginta octo, ad colligendum foenum carra XIIII; tribuit insuper in ipsa commutatione ex rebus ipsius sancti loci, quas usurpative ad ius proprium detinebat, modiatas trecentas sexaginta novem et de vino vineas ad modios centum octoginta. Dictum itaque placitum iam vocitatus Vvitgarius non solum vere contempsit, sed etiam bannum nostrum pro nihilo duxit. Iussimus praeterea illum denuo ad hoc praesens placitum per regium bannum venire, sed sicut primum, similiter secundum et tertium sprevit iussisque nostris in nullo oboediens extitit, quatenus se delitiendo iustitiam saepe dictae ecclesiae promulgare ac fraudare quivissit. Nunc igitur, quia tot vicibus est evocatus et venire distulit idemque venerandus episcopus utpote verissimus conclamator in sua perseverat iustissima quaerela auresque clementiae nostrae incessanter pulsare non differens, dignum aeque reperimus per omnia cum nostrorum voto fidelium atque decreto, ut haec nostrae restitutionis auctoritas fieret illi, per quam superius nominatae commutationes iniuste anihilentur. Quam ob rem hos regiae dignitatis apices ob emolumentum animae genitoris nostri piae recordationis nostramque aeternam remunerationem seu suplicationem iam fati viri iussimus fieri, per quos praenominatae ecclesiae sancti Stephani protomartiris Christi designatas res, quas hactenus per iniquam commutationem amissas habuit, restituimus, hoc est in comitatu Portensi et in Caluaniaco villa mansum dominicatum unum et in Lolam curte mansume dominicatum alterum cum omnibus ad eos pertinentibus et in comitatu Basiniacensi in villa quae vocatur Abtiacus colonicas quinque cum mancipiis utriusque sexus omnique cum integritate reddimus, ea videlicet ratione, ut unaquaeque quod dederat praesentaliter recipiat rectorque memoratae ecclesiae sancti Stephani res et mancipia superius insertas ad partem sacri loci exinde recipiendi licentiam habeat absque ullius repetitione ad utilitates videlicet et usus successorum suorum. Et ut haec nostrae restitutionis auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.