In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Lotharius divina preveniente clementia rex. Si locis deo dicatis aliquod impertiri satagimus, morem sequimur piissimorum regum idque ad emolumentum animae nostrae pertinere minime ambigimus. Quapropter omnium fidelium sanctae dei aecclesiae ac nostrorum presentium videlicet et futurorum noverit industria, quia Adalardus illustris comes et Tieto vassallus noster, fideles scilicet nostri, deprecati sunt clementiam nostram, ut ex rebus iuris nostri ex beneficio Hrorici in villa Gannita ad ecclesiam sancti Nazarii quae consistit in Lauresham aliquas res proprietatis iure tribueremus. Quorum precibus libenter acquiescentes, hos nostrae serenitatis fieri iussimus apices, per quos ad prefatum sancti Nazarii monasterium in predicto pago et in prescripta villa Gannita terram proprietatis nostrae perenniter ad habendum ob aemolumentum animae nostrae concedimus et de iurae nostro in ius ac dominationem ipsius perenniter mansurum transfundimus, quatinus deinceps per hanc nostram auctoritatem potissimam habeat pars predictae aecclesiae faciendi licentiam, quicquid utile iudicaverit. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas rata stabilisque permaneat, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari precepimus. Signum Lotharii (M.) gloriosi regis.
Hrodmundus notarius recognovi. Data idus septemb. anno Christo propitio regni domni Lotharii gloriosi regis quinto, indictione VIII; actum Aslao palatio regio; in dei nomine feliciter amen.