(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Novimus religione christianitatis imbuti, quod omnia, quae ex facultatibus nostris ob onorem et reverentiam gloriosorum martyrum sacris conferimus locis, ad sempiternam pertinere beatitudinem eorumque piis interventionibus nos in praesenti seculo suffragari et a propriis absolvi delictis minime dubitamus. Comperiat itaque omnium sanctae dei ecclesiae fidelium ac nostrorum praesentium videlicet futurorumque industria, quia Uuerimundus fidelis excellentiae nostrae ministerialis nec non et Deodatus monachus et archicustos ecclesiae sancti Dionysii, ubi idem inclytus martyr Christi corpore veneratur ac Hludouuicus dilectus consanguineus noster abba et rector esse videtur, imploraverunt sublimitatem nostram, quatinus eidem ecclesiae ac beato Dionysio aliquantulum ex rebus nostrae proprietatis ad luminaria ipsius procuranda more solito per praeceptum magnitudinis nostrae roboratum concederemus in proprium. Nos igitur saluberrimis implorationibus illorum assensum culminis nostri prebentes hos regiae dignitatis imperavimus apices fieri, per quos sancto et gloriosissimo Dionysio martyri seu venerabili loco, quo idem conditus habetur, in pago nuncupante Fanomartinse super fluvium qui vocatur Scaltus mansum unum ex fisco nostro Ualentianas, quem Ualentinus nomine fiscalinus ad deserviendum possidet, ipsumque cum uxore sua et infantibus illorum ob amorem omnipotentis dei ac beatissimi Dionysii reverentiam seu emolumentum animae nostrae ad proprium largimur iure perpetuali inibi mansurum ac de iure nostro et dominatione in potestatem ipsius loci tradimus atque transfundimus, quatinus per hoc eminentiae nostrae praeceptum praescriptae res et mancipia ad iam fata luminaria ecclesia beati Dionysii perpetuis teneat atque possideat temporibus faciatque iure proprietario quicquid elegerit vel voluerit deinceps sine cuiuslibet inquietudine aut repetitione. Teloneum insuper ex iam dicto manso cum rivatico suo concedimus, ut exinde ex dominio memoratae ecclesiae sancti Dionysii sive congregationis inibi deo regulariter famulantis nullatenus teloneum a quolibet exigatur. Et ut haec nostrae largitionis concessionisve auctoritas futuris temporibus inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione iussimus assignari.
Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis.
(C.) Ercamboldus regiae dignitatis cancellarius recognovi et (SR. NT.: Ercambaldus notarius recognovi et subscripsi; ipse senior fieri iussit) (SI.) Data VII kld. februarii anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis V, indictione VIII; actum Ualentianas palatio regio; in dei nomine feliciter amen (NT.: amen.) AMHN.