In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina preveniente clementia rex. Si in restauratione rerum ecclesiasticarum ob divini cultus amorem curam inpendimus et hec, quae iniuste sublata ex sacris locis noscuntur, regia cum auctoritate restituimus, piissimorum regum immitamur vestigia, id etiam ad animae nostrae salvationem pertinere liquido credimus. Quam ob rem omnium sanctae dei ecclesiae fidelium nostrorumque presentium videlicet ac futurorum comperiat universitas, quia Karolus rex gloriosus dilectusque patruus noster nec non et venerabilis episcoporum conventus, qui ob stabiliendam pacem opido Leucorum convenerant, ad nostram acedentes sublimitatem innotuerunt auribus serenissimis nostris pariter cum Isahac Lingonice sedis venerabili episcopo, quod villa quedam eiusdem sedis, cuius vocabulum est Ambiliacus, inde esset iniuste subtracta atque ad publicos usus inrationabiliter detineretur, implorantes etiam eminentiam nostram, ut prescriptam villam cum omnibus suis pertinentiis ecclesiae sancti Mammetis, cui iure debebatur, per precepti nostri conscriptionem restitueremus. Nos igitur salutiferis eorum monitis et precibus annuentes clementiae nostrae hos apices imperavimus fieri, per quos iam fatam villam in comitatu Ianuensi consistentem cum universis appenditiis suis episcopatui seu rectori Lingonicae sedis pro amore omnipotentis dei nostrique genitoris ac genetricis anime emolumento, ob reverentiam insuper saepe dictae ecclesiae beati Mammetis ac salvatione nostra sub integritate restituimus quatinus ibidem perseverans debitum perennibus temporibus exhibeat famulatum et presul iam dicti loci liberam habeat illam recipiendi facultatem, et quicquid in ea aut ex ea voluerit ordinandi ac disponendi licentiam habeat absque rei publice potestate sive cuiuslibet inquietudine aut subtractione, et congregationi inibi deo devote famulanti pro nostra incolumitate seu regni nostri stabilimento omnipotentis dei misericordiam libentius implorare delectet. Et ut haec nostrae restitutionis confirmationisve auctoritas inconvulsum obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione iussimus assignari. Signum (M.) Hlotharii gloriosi regis. Ercamboldus regiae dignitatis cancellarius recognovi et [ss.]. Data XV kld. iulii anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis IIII, indictione VII; actum Gundulfi villam palatio regio; in dei nomine feliciter amen.