Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Dignum est, ut celsitudo regalis procerum petitionibus eo libentius faveat, quo promptius atque devotius in suo eos desudare perspicit famulatu. Proinde noverit omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum sollertia, quia Matfridus illustris comes nostram petiit excellentiam, ut ecclesiam in honore sanctae Iustinae dicatam et in pago Riboariense sitam vel villam quae eius sancto vocabulo nuncupatur, cuidam vassallo suo Otberto nomine diebus vitae suae habendam cum omnibus ad se pertinentibus concederemus et post eum, si dominus ei uxorem dederit, aut uni quaem ipse elegerit, similiter possidendam. Cuius petitioni ob devotissimum famulatus sui obsequium libenter adquiescentes hos excellentiae nostrae apices fieri decrevimus, per quos memorato Otberto praedictam sanctae Iustinae eclesiam cum universis ad se pertinentibus et post eum uxori eius, si tamen dederit ei dominus, aut uni ex suis heredibus, quem ipse ad hoc elegerit, concedimus atque confirmamus, quatinus absque alicuius contradictione cunctis vitae eorum diebus eam teneat atque possideat usuque fructuario ordine dominetur pacifico, in nostra perseverans fidelitate, ea videlicet conditione, ut idem Otbertus de nostro profecto et utilitate secundum suam promissionem, prout melius potuerit, decertet. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, de anulo nostro subter iussimus sigillare. Hrotmundus notarius recognovi. Data XV k. febr. anno Christo propitio Hlotharii regis IIII, indictione VII; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.