In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Lotharius divina preveniente clementia rex. Si utilitatibus servorum dei atque peticionibtis ob divini cultus amorem libenter favemus, piissimorum regum imitamur vestigia atque ad aeternam beatitudinem facilius consequendam id pertinere liquido credimus. Noverit itaque omnium sanctae dei ecclesiae fidelium ac nostrorum presentium scilicet futurorumque nobilitas, quia Heinardus venerabilis abbas custosque capelle nostrae expostulavit clementiam culminis nostri, ut monachis in monasterio, quod est situm in loco, qui dicitur Castellionis et est constructum in honore sancti Michaelis archangeli, deo regulariter famulantibus, quibus preesse idem dinoscitur, de carris et sagmariis sive navibus necessaria ipsi monasterio seu congregationi ibidem domino religiose militanti deferentibus concederemus, quatinus nullus rei publice exactor vel administrator teloneum aut quaslibet exactiones exigeret vel exactaret, sed neque de patellis, que sunt in Marsallo et in subteriori Vico, de hoc, quod ad opus necessitatemque fratrum defertur, aliquod tributum exigi permitteremus, sed pro nostra elemosina omnia illis essent indulta. Quapropter nos eius congruae animaeque nostrae salutiferae suggestioni libenter pietatis nostrae commodantes assensum hos eminentiae nostrae apices iussimus fieri, per quos statuentes iubemus omnimodisque precipimus, ut nulla regia potestas nullusque iudex vel quislibet rei publice exactor de iam dictis carris, sagmariis ac navibus prefati cenobii monachorumque usibus quaeque necessaria conferentibus, unde fiscus teloneum exigere poterat, quicquam de his exigere presumat, id est aut travaticum aut portaticum aut pontaticum aut pulveraticum aut ullum occursum aut censum, vel de predictis patellis tributum aut ullam redibitionem accipere vel exigere presumat, sed omnia libera et aperta sint eis, quatinus absque alicuius contradictione vel detentione ubicumque homines eorum cum carris, sagmariis et navibus perrexerint, per hanc nostram auctoritatem libere eant ac redeant secure. Et si in quolibet loco mercati fuerint aut quippiam emerint vel vendiderint, nichil ab eis, ut prefati sumus, exigatur. Et ut hec auctoritas nostrae concessionis firmior habeatur atque ab universis fidelibus nostris verior credatur meliusque inviolabilis conservetur, anuli nostri impressione subter iussimus sigillari. Data X kl. septemb. anno Christo propitio regni domni Lotharii gloriosi regis III, indictione VI; actum monasterio sancti Michaelis; in dei nomine feliciter amen.