Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Cum consolatio et munimentum omnium fidelium nos fore expediat nobisque praecipiatur non solum dispersa colligere, sed etiam distracta restaurare, necesse quippe est, ut ea, quae a patribus et praedecessoribus nostris, piissimis scilicet ac gloriosissimis regibus, aut quorumlibet inlicitis persuasionibus vel insuspicabili et improvisa ordinatione aut nempe maxima incumbente necessitate inordinata et iniuste sancita reperimus atque ex sacris locis quaedam esse sublata cognoscimus, omni studio ad aequum deducantur tramitem et secundum iustitiae modum tribuantur unicuique sua, quoniam, si in talibus regalis excellentia se extulerit exercitiis causamque dei secundum vires sublimare curaverit, ipsis quoque erit adminiculum spiritus sibique potiorem augebit commertium. Comperiat igitur omnium sanctae dei ecclesiae fidelium nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum nobilitas, quia domnus et genitor noster piae recordationis Hlotharius quondam piissimus augustus nuper ob minorationem regni carens, ubi vel unde suorum fidelium devotissimum famulatum remuneraret, ab ecclesia sancti Stephani urgente indigentia cellulam sancti Apri gloriosi confessoris sitam iuxta Leucorum opidum, quae ibidem iam olim famulabatur, accipiens fidelibusque suis iure beneficiali praebuerit. Sed cum praesentem aevum otius se crederet transiturum, motus divino timore pariter et amore restituit eam ecclesiae beati Stephani iussitque reddi. Nobis itaque in regno succedentibus non minima, sed maior accidisse cernitur regni diminoratio, ideoque actenus illam compulsi eodem modo optentam habemus. Superno siquidem nunc fervore succensi recolentesque periculum animae inclyti genitoris nostri, placuit excellentiae nostrae omni desiderio praefatam cellulam sancti Apri cum omni integritate per hoc edictum munificentiae nostrae et consultum fidelium episcoporum reliquorumque procerum nostrorum memoratae ecclesiae, cui iure debebatur, restituere. Quam ob rem auctoritatis nostrae apices hos imperavimus fieri, per quos saepe dictam cellulam sub integritate eidem sacro et venerabili loco suisque rectoribus ob emolumentum animae serenissimi genitoris nostri ac genitricis nostraque incolumitate et regni stabilitate inviolabiliter reddimus ac confirmamus, quatenus ibidem nostris successorumque nostrorum temporibus inrevocabilis per hoc sublimitatis nostrae praeceptum perseveret perpetuaque servitute famuletur, pontificibus etiam et universo clero inibi degentibus pro sospitate nostra regnique stabilitate domini misericordiam libentius exorare delectet nobisque debitum honorem atque obsequium episcopus praesens et successor eius devote impendere studeant. Et ut haec nostrae restitutionis confirmationisve auctoritas inconvulsum optineat deinceps firmitatis vigorem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione iussimus consignari.

Signum Hlotharii gloriosi regis.

Ercamboldus regiae dignitatis cancellarius recognovi et subscripsi. Data VIII id; aug. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis III, indictione VI; actum Mettis civitate; in dei nomine feliciter amen.