In nomine omnipotentis dei ac salvatoris nostri Iesu Christi. Lotharius divina praeveniente clementia rex. Cum regia sublimitas suorum fidelium rationabiles petitiones libenter exaudit, regia imitatur vestigia atque ad regni utilitatem id agere minime dubitat. Quam ob rem noverit omnium sanctae dei ecclesiae fidelium et nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quia Hyroido fidelis ministerialis noster imploravit summisse clementiam culminis nostri pro quodam fideli nostro ac medico nomine Aussardo, ut beneficium, quod ex abbatia quae Mariculas vocatur obtinere videbatur, vitae suae universis diebus per praecepti nostri auctoritatem ei confirmare non abnueremus. Cuius supplicationi pro suo fidelissimo famulatu libenter nostrum commodantes assensum hos magnitudinis apices nostrae fieri iussimus, per quos memorato Aussardo in villa nuncupata Combles mansum dominicatum unum habentem de terra bonnaria XXX arabili, prati bonnaria III, silvam qua possunt saginari porci L, et alios mansos ibidem pertinentes IV vestitos, in villa etiam quae dicitur Bercilias mansos II vestitos et in Vertinio villa mansum I cum mancipiis utriusque sexus inibi pertinentibus confirmamus, quatinus prescriptos mansos et mancipia, dum permittente domino piissimo vitam hanc obtinuerit aerumnalem, iure beneficiario usuque fructuario teneat atque possideat et, prout utilitas iam fati monasterii dictaverit, ordinet atque disponat; post eius vero decessum secundum petitionem praescripti fidelis nostri suaque ilico ad saepe dictam ecclesiam in usus fratrum revertantur. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas inviolabilis perseveret..........
Data III kal. maii anno Christo propicio regni domni Lotharii gloriosi regis III, indictione VI; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.