In nomine omnipotentis dei et domini nostri Iesu Christi. Hlotharius divina preveniente clementia rex. Si locis divino cultui mancipatis quippiam muneris confirmamus, id nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem nanciscendam adfuturum esse confidimus. Igitur comperiat omnium fidelium sanctae dei ecclesiae et nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quia ex relatu Guntharii sacri palacii nostri summi capellani et Hungarii venerabilium episcoporum didicimus, quod Traiectensis aecclesia, quae in honore Christi confessoris Martini constructa esse dinoscitur, barbarica inminente nequicia paene destructa et ad nihilum redacta sit canonicique olim in ea domino militantes passim per diversa loca quidam dispersi, quidam etiam interempti sint. Hac denique maxima incumbente necessitate deprecati sunt celsitudinem nostram, ut memoratae sanctae sedi infra regnum nostrum quietum et pacificum locum ad consolationem et refugium canonicorum tribueremus. Quorum saluberrimis et sincerissimis suggestionibus pro amore domini protectoris nostri, ob emolumentum aetiam ac remedium animae avi nostri Hludouuici et piae memoriae genitoris nostri Hlotharii quondam augustorum nec non genitricis nostrae Hermengardae seu pro salute nostra regnique stabilitate libentissimum prebentes assensum hos clementiae nostrae apices fieri iussimus, per quos in pago Maso super fluvium Rure monasterium in honore sancti Petri constructum, quod Berg nuncupatur, ad prefatam sedem Traiectensem sub omni integritate tradimus et per omnia tempora ad consolationem et tutamentum rectorum eiusdem sedis vel cleri famulaturum conferimus, quatinus presignati servi dei nostra percepta liberali munificentia eos domini misericordiam pro nostra et predecessorum nostrorum salute libentius exorare delectet. Et ut haec nostrae traditionia seu piaetatis largitio per futura tempora inviolabilis perseveret, manu proprias subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignare iussimus. Signum Hlotharii gloriosi regia. Daniel notarius recognovi, scripsi et subscripsi.
Data IIII non. ianuar. anno Christo propicio regni domni Hlotharii gloriosi regis tertio, indictione VI; actum Prumia monasterio; in dei nomine feliciter amen.