(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praevenie clementia rex. Omnibus fidelibus sanctae dei ecclesiae nostrisque praesentibus scilicet et futuris notum sit, quia Uualtarius fidelis ministerialis noster auribus innotuit serenissimis nostris, qualiter quidam homo nomine Uuinebertus temporibus quondam Drogonis Mettensis archiepiscopi res suae proprietatis ad ecclesiam sancti Arnulfi ea condicione subiecit, ut ipse vel infantes sui ab omni publica exaccione et exercitali expeditione redderentur immunes. Nos proinde, ut praefata ecclesia sancti Arnulfi praenominatas res firmius valeat optinere ac memoratus Uuinibertus et filii sui, Teudoinus scilicet et Beringarius, ab omnibus publicis exaccionibus absolvantur, id est a persolutione stofae et ostili expeditione, easdemque res ipsi vel successores illorum sub constituto censo, id est ex cera denariatas tres, securius teneant atque possideant, has auctoritatis nostrae litteras fieri iussimus, per quas precipientes statuimus et modis omnibus corroboramus, ut [ne]que comes vel quilibet ex iudiciaria potestate minister nullusque regalis missus discurrens a iam dicto Uuineberto filiisque eius seu posteris eorum ullam exigat puplicam functionem, sed per hoc nostrae pietatis scriptum ipsi seu successores illorum iugiter ab omnibus sint liberi exaccionibus atque securi et prenominatas res sub censuali ordine firmiter teneant atque possideant, remota cuiuslibet inquietudine aut repetitione. Et ut haec nostrae absolutionis et confirmationis auctoritas vera credatur ac firmior habeatur, de anulo nostro subter eam iussimus sigillare. (SI.) Data II id. novbr. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis II, indiccione V: actum monasterio sancti Naboris: in dei nomine feliciter amen.