Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1148 (Reg. 2797)


Datierung: 804 03 14

Donatio Adelhelmi in eodem vico.

Nos in dei nomine Adelhelm et Altman pro remedio animae Erleuuini donamus ad s. Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi, ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur quod ipse nobis tradidit in pago wormat. in Ensiltheim marca quidquid ibidem habere visus fuit id est quinque hubas et quidquid ad ipsas pertinet exceptis mancipiis, aliud totum tam mansis campis perviis silvis aquis domibus edficiis omnia et ex omnibus totum et ad integrum a die presenti in ius et dominium s. Nazarii donamus tradimus et transfundimus stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi, sub die II idus mart. anno XXXVI regni Karoli regis. S. Adelhelmi et Altman qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt.