Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1147 (Reg. 2310)
Datierung: 791 04 12
In nomine sanctae, et individue trinitatis. Ego Ansilt ex illustri prosapia edita, una cum nobili marito meo Artolfo pro remedio animae nostrae et eterna retributione donamus ad s. Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi, quod situm est super fluvio Wiscoz vel ad illam sanctam congregationem monachorum que ibidem deo famulatur et cui venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus et promtissima voluntate confirmamus, hoc est in pago wormat. in villa, quae vocatur Enseltheim et in eius marca, ac in Guntheimer marca, quicquid habere visi sumus, nos videlicet ipsos et filios ac filias nostras Volchendruda, Iudda, et Hildegart cum omni potestate nostra, libera, et communi manu predicto abbate assensum prebente optimo iure ministerialium prefatae ecclesiae nos atrahentes, id est, in offitia camerariorum nos collocantes. Proinde donamus omne predium nostrum ac mancipa nostra et quicquid in predictis villis possidere videbamur, tam mansis campis pratis pascuis perviis silvis vineis locis cultis et incultis et incultis his mancipiorum nominibus pro testimonio in medio annotatis, Waldo Rimitrud, Godedanc Otsuuint, Isinhart et Mahtsuint. Hec omnia superius conprehensa de iure nostro in ius et dominationem sancti Nazarii mris. Christi donamus tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter possidenda, ita ut ab hac die habendi donandi commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris seu quelibet extranea persona opposita que contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit aut eam irrumpere vel inmutare voluerit, caveat ne iram dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat pro ausu nefario in regalem fiscum auri unicas tres, argenti vero sex libras abbati persoluat, et quod repetit evendicare non valeat sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat. Quae facta est in monasterio Laurisham, sub die II idus aprilis anno XXIII domini nostri Karoli gloriosissimi inperatoris, cuius inperiali concessione et nostra petitione hoc testamentum confirmatum est sancti Nazarii inpressione. Signum Richbodonis abbatis. S. Arolfi. S. Ansilt. S. Ruprecht. S. Engilbrecht. S. Villebrecht. S. Giselfrid. S. Frutheri. S. Teobrecht. S. Gundacker. S. Radolfi filii eius.

