Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1149 (Reg. 3385)


Datierung: 855 07 22

Commutatio Heregisi, in Isanburch.

In Christi nomine notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris qualiter conplacuit atque convenit inter venerabilem Samuelem episcopum abbatemque monasterii sancti Nazarii et virum quendam nomine Heregisum ut aliquas res inter se pro oportunitate locorum sibimet conpetentium commutare deberent, quod et ita pari consilio et communi voluntate fecerunt. Dedit enim prefatus episcopus iam denominato viro ex part sancti Nazarii in pago wormat. in villa vel marca Isanburc mansum unum, et de terra arabili iurnales XXIIII suis rebus contiguum. Econtra dedit iam dictus Heregis memorato episcopo in eodem pago in villa Buxlare mansum unum, et inter Buxlare marcam et Quirnheimero de terra arabili iurnales XXVI. Propterea duas cartulas inter se habere voluerunt ut hec commutatio futuris temporibus firma et inconvulsa permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laurisham sub die et tempore XI kl. aug., anno XV regni Ludowici regis. S. Samuelis episcopi et Heregisi, qui hanc cartulam commutationis inter se fieri et firmari fecerunt.