Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1009 (Reg. 1778)
Datierung: 781 10 08 - 782 10 08
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Malbold et uxor mea Berchswint donamus ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rhenense in monasterio quod vocatur Lauressam ubi vir venerabilis Helmericus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmamus hoc est rem nostram in pago wormatiensi inter Durincheim et Alasheim III iurnales de terra aratoria a die presente donamus tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum proficiat in augmentis. Actum in monasterio Lauressam anno quarto decimo regni domni nostri Karoli gloriosi regis. S. Malbold qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Ego Donadeus scripsi.

