Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1010 (Reg. 2248)


Datierung: 790 09 29
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Geilrade. In eodem vico.

Ego in dei nomine Geilrad dono ad sanctum dei Nazarium martirem qui requiescit in corpore in pago renensi in monasterio quod vocatur Lauressam super fluvio Wiscoz, vel ad illam sanctam congregationem quae ibidem sub venerabili Richbodone abbate deservire videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago wormatiensi in Durincheim marcha de manso et vinea XII iurnales, et duas peciolas de prato a die et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam perscriptaque est sub die III kl. octobris, anno XXII regni domni nostri Karoli regis. S. Geilrate que hanc donationem fieri rogavit, ego Rudolfus scripsi.