Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1008 (Reg. 2375)
Datierung: 792 06 05
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Bliitrat pro remedio anime meae dono ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauressam ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est rem meam in pago wormatiensi in Durincheim marca mansum unum et terram ad ipsum mansum aspicientem et quicquid in ipsa marcha habere visa sum et in Wintresheim in tribus locis vineale dono trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die non. iunii anno XXIIII regni domni nostri Karoli regis. S. Bliitrate que hanc donationem fieri et firmari rogavit. Reginbertus scripsit.

