Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 919 (Reg. 526)


Datierung: 770 07 14
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Radaldi in Haresheim.

Ego in dei nomine Radaldus dono pro anima nepotis mei Teugeri, ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Lauressam super fluvium Wiscoz vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deservire videtur ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago wormatiensi in Haresheim marca VII petiolas prati a die presenti dono trado atque transfundo ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in Laur. publice sub die IIa idus iulii, anno IIo regni Karoli regis. S. Radolfi, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ego Hartlendus scripsi.