Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 920 (Reg. 424)
Datierung: 769 09 18
Ausstellungsort: Lorsch, publice
Ego in dei nomine Rootgardis pro coniuge meo et pro anima germani mei Theodonis dono ad s. Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi super fluvium Wiscoz ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo hoc est rem meam in pago worm. in Haresheim marca et in Niwerheim marca, cum terris domibus edificiis mancipiis mansis campis presidiis aquis omnia et ex omnibus quantum in illis locis visa sum habere vel dominare in presenti tempore tam de paterno quam de materno vel de quolibet adtracto ad me noscitur pervenisse. Similiter et in Guntirsh. marca, dono duas vineas totum et ad integrum a die presenti de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii dono trado atque transfundo ita ut ab hac die habeatis iure habendi tenendi commutandi donandi, vel quicquid exinde facere volueritis liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Actum in Lauressa publice sub die XIIII kl. octobris, anno primo regnante domno nostro Karolo. S. Folradi filii sui. S. Roothgardae, quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Thetzone. S. Burchane. Harlandus scripsit.

