Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 918 (Reg. 251)


Datierung: 767 11 10
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Donatio Rudungi.

In Christi nomine sub die quod fecit mensis novemb. dies X anno XVIo qui requiescit in corpore in pago renensi in loco qui vocatur Lauressam super fluvium Wiscoz vel ad illos servos dei qui ibidem deserviunt, ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago wormat. in Haras. marca VIam partem de una vinea ad integrum, a die presenti dono trado atque transfundo ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiant in augmentis stipulatione subnixa. Actum in Laur. publice sub die et tempore quo supra. S. Rodungi, qui hoc fieri rogavit. Ego Harilandus scripsi.