Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 917 (Reg. 1293)
Datierung: 776 07 26
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die VII kl. augusti, anno VIII regni Karoli regis ego Harifrit dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago renensi, in monasterio quod vocatur Laur. super Wiscoz vel ad illos servos dei qui ibidem serviunt ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est rem meam in pago worm. in Karash. marca III iurnales de terra a die presenti dono trado atque transfundo ita ut ab hac die ad ipsum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiant in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. sub die et tempore quo supra. S. Harifridi, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit, Hattone comitis, Magnarii, Grimberti, Volbeti. Ego Grimherus scripsi.

