Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 696 (Reg. 3247)


Datierung: 830 01 05
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Lantbaldi. Ludewico imperatore. Adalungo abbate.

In dei nomine ego Lantbalt, pro remedio animae Dudonis clerici, dono ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est quod iam dictus Dudo in pago lob. in villa quae dicitur Edinga quidquid ipse in ea habuit proprietatis, mansis, terris, pratis, pascuis, domibus, aedificiis, et I servum nomine Fridebertum, omnia ad integrum a die presenti trado atque transfundo, ut ad ipsum locum perpetualiter proficiant in augmentum. Actum in monasterio Laur., stipulatione subnixa, anno XoVIo regni Lud. imperatoris, sub die nonas ianuarii. S. Lantbaldi qui hanc donationem fecit. S. Meginhardi, Waltheri, Egisheri. Altwinus scripsit.