Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 695 (Reg. 3166)


Datierung: 822 03 09
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Muatolfi. Ludewico I. imperatore. Adalungo abbate.

Regnante Luoddewico imperatore anno regni eius VIIII ego Muatolf pro animae meae remedio dono ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rihensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, I bifangum inter Edingen et Grenesheim, cui adiungitur ex una parte Wibilingero marca, ex altera sancti Nazarii. Quem a die presenti de iure meo in ius sancti N. transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in ipso illo bifango, VII idus marcii. S. Muatolfi qui hanc donationem fecit. S. Helmberti. S. Ricberti, filii eius. S. Waldonis. Richger monachus scripsit.