Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 697 (Reg. 114)
Datierung: 767 02 27
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico
Anno XV regni domni Pippini regis gloriosi, ego Rutlindis femina cogitans pro remedio animae meae vel pro aeterna retributione complacuit mihi in animo meo donare ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, sito super fluvium Wischoz, ubi venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in pago lobodonensi in villa quae appellatur Wibilinga, id est tam terris, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, et vineam unam quae terrae habet minus plus tribus sortibus servilibus, et mancipia v, Berolfum, Wlfridum, Wolfhardum, Balthildem, et Helmgundam. Ista omnia superius comprehensa, vel quidquid genitrix mea Biligardis, in ipsa marca michi moriens dereliquit, in presenti trado atque transfundo, in ea ratione ut ad ipsum sanctum locum omnibus diebus proficiant in augmentum, et ut agentes ipsius monasterii, habeant easdem res iure tenendi, habendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde pro utilitate aecclesiae sancti Nazarii facere elegerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Actum in loco publico qui appellatur a plurimis Laurisham, IIIa kl. martii. S. Ruotlindae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Autberti, Isamberti, Giselhelmi. Wiglarius notarius scripsit.

