Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 684 (Reg. 2297)
Datierung: 791 02 27
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Babo dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wiscoz sito, vel ad illam sanctam congregationen monachorum quae ibidem servire videtur, ubi vir venerabilis Rihbodo abb. preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lubod., in Edinga, vineam I quae de parte genitoris mei Walrammi mihi legibus obvenit, hoc est unum scamellum, unde potest colligi una carrada vini, a die presenti dono trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum est in monasterio Laur., III kl. martii, anno XXIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. Signum Babonis qui hanc donationem fecit. S. Humberti, Bicconis. Ruodolfus scripsit.

