Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 685 (Reg. 2308)
Datierung: 791 04 12
Ausstellungsort: Lorsch
Eodem anno ego Adalo gratia dei clericus dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wischoz sito ubi vir venerabilis abb. Richbodo preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo omne, quod mihi paterna vel materna lege hereditarium obvenit in Edingon, tam mansis, campis, pratis, pascuis, vineis, peruiis, silvis, domibus, edificiis, cum peculio utriusque sexus, maiore vel minore, mobili et immobili ad integrum dono atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum ita ut ab hac die omni tempore proficiant eidem loco sancto in augmentum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus aprilis. S. Adalonis qui hanc donationem fecit. S. Racholfi, Adelberti, Hiltdibaldi. Ruodolfus scripsit.

