Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 683 (Reg. 2246)


Datierung: 790 09 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Altmanni, Erlebaldi et Machelmi. Karolo imperatore. Richbodone abbate.

In Christi nomine sub die VII kl. oct. anno XXIIo regni domni nostri Karoli imperatoris gloriosissimi nos Altman, Erlebalt, et Machelm pariter donatores donamus pro remedio animarum nostrarum, et Erlindis ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis abba Richbodo preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in pago lobodunensi in Eddingen, quidquid simul laboravimus ego Machelmus et coniux mea Erlint, tam mansis quam in terris vel mancipiis, his nominibus, Raddolf, et Edellint, seu vestibus, vel auro, et argento cum peculio utriusque sexus, maioris, vel minoris, cum mobilibus et inmobilibus, omnia et ex omnibus, tertiam partem quantumcumque lucrati fuimus, a die presenti donamus, tradimus, atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, ad ipsum locum sanctum proficiant in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Altmanni, Erlebaldi pbri., Machelmi qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Wuluingi, Leidradi, Ruocheri, Herdrici, Sigihelmi. Rudolfus scripsit.