Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 663 (Reg 798)
Datierung: 772 09 01
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die kl. sept. anno quarto regni domni nostri Karoli regis ego Duodo et coniux mea Wieltrud donamus pro remedio animarum nostrarum ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatosque in perpetuum esse volumus VIII iurnales de terra arabili in Grenesheim, quos de iure nostro a die presenti tradimus atque transfundimus in ius et dominationem sancti N. in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in Laur. publice, die et tempore quo supra. S. Dudonis et coniugis eius qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt, Harilandus scripsit.

