Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 664 (Reg. 1444)


Datierung: 778 07 11
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hemmingi et Amaltrudis. Karolo imperatore. Gundelando abbate.

Item ego Hemmingus et coniux mea Amaltrudis pro dei intuitu vel pro animarum nostrarum remedio seu et pro aeterna retributione, per hanc kartulam donationis donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit sacro corpore in pago rinensi in monasterio quod Laur. nuncupatur et situm est super fluvium Wiscoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Grenesheim illum mansum cui supersedere videmur, cum casa superposita, et sepibus, terris, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus quae ibidem habere visi fuimus de iure nostro in ius et dominium sancti N. donamus, tradimus, atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V idus iulii, anno X regni domni nostri Karoli regis gloriosissimi. Signum Hemmingi et coniugis eius qui hanc donationem fecerunt. Richbodo scripsit.