Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 662 (Reg. 630)
Datierung: 771 06 02
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Hemming et coniux mea Amaltrut donamus ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in monasterio quod vocatur Lauresham in pago rinensi super fluvium Wisscoz sito, ubi est vir venerabilis Gundelandus abba donatumque in perpetuum esse volumus et pro remedio animarum nostrarum promptissima voluntate confirmamus, hoc est in pago lobetdengowi in villa quae dicitur Grenesheim I mansum, et de terra araturia XXVIII iurnales in tribus locis sitos, a die presenti tradimus atque transfundimus ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiant in augmentis. Si quis vero quod futurum esse non credo, si nos ipsi aut aliquis de heredibus vel proheredibus nostris contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit, vel infringere voluerit, ille inferat partibus sancti Nazarii cogente fisco auri uncias II, argenti pondera IIIIor, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., anno IIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi, IIII n. iunii. S. Hemmingi et coniugis eius qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Samuel scripsit.

