Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 657 (Reg. 3206)


Datierung: 826 03 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Faramanni. Ludowico rege. Adalungo abbate.

Anno XIII regni domni nostri Ludowici gloriosi imperatoris, ego Faraman pro remedio animae meae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse dinoscitur. donatosque in perpetuum esse volo, in Sickenkeim iurnales XLIIII, et I perticam de I manso circa quem iacet res mea, et prata ad XIIcim carradas faeni, a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter possidenda, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum proficiant in augmentum, et haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. martii. S. Faramanni qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Bubonis, Adalmanni, Altmanni.