Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 658 (Reg. 3301)


Datierung: 838 09
Ausstellungsort: Seckenheim

Donatio Engilhardi. Luodowico rege. Samuele abbate.

Ego Engilhart pro remedio animae meae, et pro animabus parentum meorum dono ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in monasterio Laur., ubi venerabilis Samuel episcopus et abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Sickenheim I mansum, cum aedificio super inposito, et iurnales XXV de terra araturia, de terra vero inculta iurnales V, de terra fenaria ad IIIIor carradas, a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in Sickenheim in mense septembri, anno XXV regni domni nostri Luodowici imperatoris. S. Engilhardi, qui hanc donationem fecit. S. Helmgeri, Adalmanni, Eberhelmi.