Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 656 (Reg. 3192)
Datierung: 825 04 15
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Werinheri, pro remedio animae meae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham ubi venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatasque res meas in Sickenheim, et Cilolfesheim in perpetuum esse volo, XXXaIII videlicet iurnales, et in Nordonowa prata in tribus locis, trado atque transfundo de iure meo in ius et dominium sancti N. in dei nomine perpetualiter possidenda, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiant in augmentum, et haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. XVII kl. maii, anno XIIo regni domni nostri Ludowici imperatoris. S. Werinheri qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Ekkihardi, Wolfberti, Adalmanni. Altuuinus scripsit.

