Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 538 (Reg. 527)


Datierung: 770 07 22
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gauserici, in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.Eodem anno

Ego Gauserich vendidi rem meam in Dornheim, et in Mannenheim, domno Gundelando abbati de monasterio quod vocatur Laur., in quo pretiosus Christi mr. Nazarius requiescit in corpore. Hoc est quidquid ego in illis duabus marcis habere visus fui, mansis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarumue decursibus. Similiter et in Dossenheim de vinea Ia partem meam, totum et ad integrum et quidquid ibidem habere visus fui, vendidi vobis, et pro eis accepi a vobis in pretio taxato, libras quinque, et ipsas res vobis presentialiter tradidi. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua omnia ut supra, usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice, XI kl. augusti. Anno quo supra. S. Govserici qui hanc venditionem fieri rogavit. S. Sigewini, Germari, Warmanni, Lamberti, Egisberti. Samuel s.