Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 537 (Reg. 479)


Datierung: 770 04 24

Donatio Gausuini pbri. in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

Admonet nos divina vox, dicens, Date elemosinam, et omnia munda vobis. Ideoque ego Gausuinus pbr. pro aninae meae remedio, seu et pro aeterna retributione ut in futuro peccatorum meorum indulgentiam merear adipisci per hanc epistolam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Dornheim servum I nomine Hildulfum, cum manso et sorte sua, ad ipsum mansum attingente, et casa super mansum posita, cum omni peculiare suo, ad integrum a die presenti, de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., publice, VIII kl. maii, anno II regni domni nostri Karoli regis. S. Gozwini pbri. qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit.