Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 539 (Reg. 1290)


Datierung: 776 07 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Frideburgis in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

In Christi nomine sub die X kl. augusti anno VIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi, ego Frideburg dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo I mansum in Dornheim, quem a die presenti trado atque transfundo, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Frideburgis quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Erpholdi, Altmanni, Geroldi, Egilberti, Vodonis, Beinhardi. Ego Grimarius scripsi.