Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 532 (Reg. 3584)


Datierung: um 860
Ausstellungsort: Ladenburg

Donatio Geroldi in Vitenheim. — Hedenesheim. — Rihgowo epc. worm. Ebergisus abbas. — Anno epc. worm. Gerbodo abbas laurensis.

Geroldus, et uxor eius Idibirga, tradiderunt proprietatem suam quae est ad Vitenheim et Hedenesheim in manum Grimoldi, Sigeuuini, Druanti, et Beruuardi, ea videlicet ratione ut si ambo desiderent ad manus eorum reddatur, et quicumque illorum superstes vivendo alteri fuerit, ad manus eius non reddatur, sed uterque illorum quamdiu vivat cum omni integritate teneat, et si illis deus filium dederit, offeratur domino, et sancto Petro ad Wormaciam ut clericus fiat, et si in dei servitio permanere voluerit, post discessum utriusque eandem proprietatem diebus vitae suae teneat. Post obitum vero ipsius, Uitenheim in ius fratrum domino sanctoque Petro servientium reddatur, Hedenesheim autem monachis Lauresham deo famulantibus sanctoque Nazario in elemosinam ipsius Geroldi, et uxoris eius Idibirgae, et Cuonradi comitis, et parentum eorum in perpetuum concedatur usum. Et si illis filius non fuerit, Idibirg diebus vitae suae prefatam proprietatem teneat, et si quando illa obierit, ceu supra diximus in ius predictorum tradatur fratrum, — Et si ullus episcopus, aut abbas ex stipendiis predictorum fratrum tollere, et in beneficium dare, aut sibi habere voluerit, proximi heredes sui de aecclesia tollere habeant potestatem, — ea ratione, ut annis singulis in anniversario illorum fratribus utriusque monasterii scilicet tam de sancto Petro, quam de sancto Nazario detur dimidius modius excussae farinae, frisginga II, de vino situlae V, de cervisa similiter, pauperibus in elemosinam de pane modius I, de cervisa situlae X, et de leguminibus maltrum I sive bachonem. Post obitum vero Geroldi, Grimoldus advocatus sancti Petri, et Hugizo advocatus sancti Nazarii contraxerunt suum testimonium in publico mallo apud Lobeddenburg, in presentia Cunradi comitis, et Rihgowonis episcopi wormaciensis, et Ebergisi abbatis laur. et episcopi mindonensis, ac iudicum. Isti sunt testes qui ipsam donationem illic iuraverunt, Manno, Ruodfolc, Werinbrath, Wignant, Dietbalt, Liutfrit. Nomina testium qui in eodem publico mallo hoc viderunt, et audierunt, Burchart comes, Irphinc, Didolt, Woltbrath, item Woltbrath, Sigewin, Sigebodo, Adalbrath, Hugizo, Ratbodo, Guntheri, Folcmar, Brunicho, Volrat, Gerhart, Einhart, Thancmar, Ecbrath, Franco, Bertolt, Reginbrath, Gerlach, Embricho, Erlewin, Gerhart, Adelrat, Wiserich, Nortbrat, Giselheri, Bernhoh, Coppo, Sigehart, Engilbalt, Hartman, Cadalach, Meginhart, Rihhart, Adelbrath, Gerhoh, Willihelm, Voltbrat, Humbrat, Gerbrath. Post mortem vero Rihgowonis episcopi, et Ebergisi, Anno episcopus et Gerbodo abb. contraxerunt suum testimonium, qui hanc traditionem viderunt et audierunt. Isti sunt qui iuraverunt in illorum presentia, Erkanbalt, Ardolt, Adalhart, Nidbrat, Ruotfolc, Rihram, Egisheri, Folcrat, Meginhart, Folcholt, Tancrath, Irminolf. Isti sunt testes, Gerolt, Gerhart, Rihger, Adalger, Ato, Waldrich, Adalrich, Liutbrath, Warger, Gerbrath, Adalbrath, Sigewin, Hartnit, Meginbrat, Dietbrat. Actum in comitatu Cuonradi comitis, in pago Lobodeng., in presentia istorum schabinorum, Hunger, Liuthart, Wegelenzo, Wicnant, Sigehart, Reginbraht, Franco, Liutfrid, Hadobrant, Ato, Vodelrich, Ruothart, Adelbraht, Gerbreht, Folcholth, Altman, Volbreth, Sigebodo, Thietbraht, Nanno.