Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 531 (Reg. 3306)


Datierung: 837 09 bis 841
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Rihgardis, in eadem villa. Ludowico imperatore. Samuele abbate.

Ego in dei nomine Rihgart dono ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. ubi vir venerabilis Samuel abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo I mansum in Vitenheim, et iurnales V a die presenti dono, trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiant in augmentis stipulatione subnixa. Actum Laur. S. Richgardae quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Gebehardi, Sigiberti, Wegelenzonis, Eberhelmi, Vodalberti, Randungi. Altuuiuus monachus scripsit.