Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 533 (Reg. 52)


Datierung: 766 05 28
Ausstellungsort: L., publ.

Donatio Sigewini. Pippino rege. Gundelando abbate.

Anno XIIIIo regni domni nostri Pippini regis ego Sigeuuin pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis sive testamentum dono a die presenti ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco qui vocatur Laurisham, super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, qui ibidem deservire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est de uno manso tertiam partem, in pago lobodonensi in loco qui vocatur Dornheim, super fluvio Neckere, hoc est casa, campis, pratis, pascuis, silvis, domibus, aedificiis, terris, cultis, et incultis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus quae in ipso loco habere videor, tam de paterno quam de materno vel de contracto, seu de conlaborato a die presente ad integrum de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis pro utilitate eiusdem monasterii, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis, seu quislibet de extraneis personis contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, aut eam irrumpere, vel inmutare voluerit, inprimis iram dei omnipotentis et sancti Nazarii incurrat, et insuper inferat vobis una cum sacratissimo fisco, auri libram unam, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Laur. publice, V kl. iun. Anno quo supra. S. Sigewini qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Aroini, Wilerici. Ego Trasulfus scripsi.