Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 530 (Reg. 3357)
Datierung: 851 06 12
Ausstellungsort: Lorsch
Anno ab incarnatione domini octingentesimo LI, regni vero Ludowici XI, sub die II idus iun. Nos Brunicho et Wenibertus pro remedio animae Theodanis donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Samuele abbate die noctuque domino deo deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem quam prefatus Theodan nobis contradidit, ut ad sanctum Nazarium traderemus, id est quidquid ipse habuit in Vitenheim proprietatis, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, quidquid denominari vel dici potest, totum a die presenti de iure nostro in ius et dominium sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die iure habeatis, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere pro utilitate eiusdem monasterii volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem, et haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Brunichonis, et Weniberti qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Raffoldi, Isanhardi, Eberhelmi, Ratoldi, Rihrammi, Herimanni, Suarzlahi, Adalhardi, Ruodolfi. Ego Tiotrochus scripsi.