Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 502 (Reg. 1699)


Datierung: 782 03 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Richgozonis in eadem villa. Karolo rege. Helmerico abbate.

Ego Richgauz pro remedio animae meae seu pro aeterna retributione ut veniam merear de peccatis meis per hanc cartam donationis, dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Walahastat I curtile, et VI iurnales de terra araturia, et quidquid ibi uisus fui habere. Similiter et in Sigirihesheim, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, acolis, mancipiis, terra culta, et inculta, omnia et ex omnibus, tam de paterno, quam materno, seu aliunde conquisito, cum omni integritate a die presente trado de iure meo, et transfundo in ius et dominium sancti N. in die nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II non. martii. Anno XIIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Richgoz qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Geroldi, Regilonis, Gislini, Richgeri, Alamanni, Angilmanni. Ego Grimarius scripsi.