Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 501 (Reg. 1600)


Datierung: 780 12 13
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Cristianae in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

In dei nomine ego Cristiana, pro remedio animae meae et mariti mei Baldolfi ut veniam mereamur peccatorum nostrorum, per hanc cartulam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid in duabus villis quae dicuntur Walahastat habere visa fui, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, de iure meo a die presenti in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse non credo, usque: auri uncias II, argenti pondera IIIIor multa sustineat, et donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus dec, anno XIII regni domni nostri Karoli regis. S. Cristianae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ego Grimarius scripsi.