Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 503 (Reg. 1687)


Datierung: 782 03 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ruodolfi in eadem villa. Karolo rege. Helmerico abbate.

In dei nomine ego Ruodolfus pro anima Rinoldi quod ipse Rinoldus pbr. et germanus eius Sikko mihi tradiderunt manu potestativa, dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Helmericus preesse abbas conspicitur, donatumque in perpetuum esse volo, in lobod. in Walahastat VII iurnales de terra araturia, perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. martii, anno XIIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Ruodolfi, qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Hiltigeri, Wigberti, Egilberti, Egisberti, Hestingonis, Egolfi. Ego Grimarius scripsi.