Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 497 (reg. 1154)


Datierung: 775 03 08
Ausstellungsort: Lorsch

Venditio Motheri, et Ruothardi. Karolo imperatore. Gundelando abbate.

Manifestum est nos vendidisse me videlicet Motherum, et Crathardum domno Gundelando abbati res iuris nostri in Walahastat vel in eius marca, quae fuerunt Wigradanae, et nobis legibus obvenit, hoc est curtis cum superpositis aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis, exitibus, et reditibus, arboribus pomiferis, et inpomiferis, cum omnibus adiacentiis suis, vendidimus atque transfundimus de iure nostro in ius vestrum et sancti Nazarii, ut habeatis in omnibus de ipsis rebus quidquid facere volueritis liberam ac firmissimam potestatem. Unde accepimus a vobis in pretio rerum nostrarum sicut nobis complacuit, libras IIII, uncias VII, stipulatione subnixa. S. Motheri qui hanc venditionem fecit. Actum in monasterio Laur., VIII idus martii, anno VII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Rotdoldi, Beinhardi, Oddacri, Heidrici. Ego Richbodo scripsi.