Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 496 (Reg. 1088)
Datierung: 774 09 29
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die III kl. oct., anno VI regni domni nostri Karoli regis gloriosi, ego Wibbertus pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo quidquid mihi genitrix mea nomine Landrat tradidit, hoc est unum mansum, et in ipso I curtim, et scuriam desuper, cum pomario, et alios mansos III in quibus servi mei manent, cum ipsis mancipiis meis quorum nomina haec, Nantheri et coniux sua Frenkin, et filia sua Aba, Wolfram, et coniux sua Liudila, Rodbirg filia sua, et Suabin, Albuuin, Amaldrud, cum omni integra re eorum et terris araturiis, campis, pratis, pascuis, silvis, peruiis, aquis, aquarumue decursibus, et quantumcumque ibidem habere videor, totum et ad integrum transfundo de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Wibberti qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Witheri, Ascirici, Hucberti, Egisberti, Erkenfridi, Bobbonis.
Ego Hornungus scripsi.