Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 498 (Reg. 1327)


Datierung: 777 01 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Dudonis in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

Anno VIIIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi primi. Ego Dudo, dono pro anima Teudradanae, quod ipsa et vir eius Ruotpertus mihi tradiderunt manu potestativa donatumque in perpetuum esse volo, ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelaudus abba preesse videtur, hoc est in villa quae dicitur Walahastat, et Sigirichesheim, mansos IIII et dimidium, vel quidquid ad ipsos mansos legibus aspicere videtur tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, casis, casalibus, scuriis, terra culta, et inculta, omnia et ex omnibus, et mancipiorum meorum medietatem, exceptis tribus casis, reliqua omnia sicut mihi ipsi tradiderunt qui potestatem per legem habuerunt, a die presente de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii dono trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., X kl. febr. S. Dudonis qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Ruotberti, Trutbaldi, S. Lonberti, Egisberti, Eigilberti, Geroldi, Heriberti, Bernuini, Bernhardi. Ego Grimarius scripsi.