Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 495 (Reg. 929)


Datierung: 773 07 15

Donatio Lonberti. Karolo rege. Gundelando abbate.

Eodem anno ego Lonbertus dono manu potestativa pro anima germani mei Agisberti, et uxoris eius Angilradae ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatosque in perpetuum esse volo VI iurnales de terra arabili in Walahastat, et servum unum nomine Erlulfum, transfundo a presenti die in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus iulii, tempore quo supra. S. Lonberti qui hanc donationem fecit. S. Agisberti, Trutbaldi, Balduini, Birichonis, Walamari, Rubonis. Ego Samuel scripsi.